- RACHAM
- RACHAMHebr. Gap desc: Hebrew seu Rachama, Gap desc: Hebrew, cuius mentio Deutereon. c. 14. v. 17. Vultur, est, apuilae similis, seu Γυπαίετος, vulturinâ specie aquila; cuiusmodi avem sic describit Phile,Οὗ τὴν τε κεφαλήν γε, βαςιλεῦ, καὶ τὸ ςτόμα,Κἀν` μακρόθεν βλέπῃ τις, αἰετὸν λέγει.Cuius caput, ô Rex, et osSi quis eminus videat, aequilam esse dicitMaxime certe in aqularum genere percnopteri eiusmodi speciem habent, unde Γυπαίετοι vocantur, apud Aristortelem, Histor. l. 9. c. 32. Plinium, l. 10. c. 3. Aelian. Histor. l. 2. c. 64. Alios. Sed et Aquilas ex diverso coitu tandem in vuktrues degenerate, volunt magni Scriptores. Inter quos Arstorteles, Mirabil. Ε᾿κ τοῦ ζέυγους δὲ τῶν ἀετῶν θάτερον τῶν ἀγεννῶν ἀλιαίετος γίνεται παραλλὰξ, ἕως ἂν ςύξυγα γένηται, ἐκ τῶν ἁλιαιέτων φήνη γίνεται. ἐκ δε τούτων οἱ περκνοὶ καὶ γῦπες. οὑτοι δὲ οὐκέτι διορίζουςι περὶ τοὺς γύπας, ἀλλὰ γεννῶςι τοὺς μεγάλους γύπας, οὑτοι δ᾿ εἰςὶν ἄγονοι, Ex paribus apuilis unam aquilam ignobilem alternis nasci, baltoeetum scilicet Et cum binoe aquiloe degeneres natoe sunt, h. e. bini haliaeeti; ex iis nasci ossifragas, ex ossifragis percnes et vultures: quorum genus non mutatur amplius. Hi enem alios vultures generant. sed maiores et steriles. Ob quam harum avium conationem, saepe eas a Scriptroibus consundi atque unam pro altera sumi videmus. Sic Promethei iecur ab aquila fuisse exesum, tradunt Hesiodus, Aeschylus, Apollonius, Actius, Apollodorus, diodorus, Philostratus, Plutarhchus, Lucianus, Alii. Fulgentius vero, Mytholog. l. 2. nobis describit Prometheum vulturi fero iecur perenne proebentem: et Auctores citat Nicagoram de Prometheo, Ari stoxenum, in Epimetheiorum libro, et Petronium Arbitrum, in his Hendecasyllabis,Cui vultur iecur intimum pererrat,Et pectus trabit, ultimasque sibras,Non est, quem lepidi velunt Poetoe,Sed cordis mala, livor atque luxus.Valerius quoque Flaccus, de herba Promethea, Argonautic. l. 7. v. 357 sic canens.——— Promethea florem de sanguine fibroe,Caucaseum tonitur, nutritaque gramina, promitQuoe sacer ille, nives inter, tristesque pruinas,Durat editque curor, cum gutture vultur adesoTollitur e scopulis et rostro irrorat aperto:Vulturem facit, quem aquilam vocat Apolonius, de eadem herba verba faciens Argonautic. l. 3. v. 850. Quomodo e nostris Theophylactus, cum aquilas, de quibus Christus Matthaei c. 24. v. 28. vult pro vulturibus haberi: Ε᾿πὶ νεκρὸν ςῶμα, in quiens, ςυνάγονται ὀξέως οἱ ἀετοὶ, οἱ γύπες δηλαδὴ, Ad cadaver aquiloe, id est, vultures, statim congregantur etc. Quam in rem vide plura apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 21. c. 27. et infra in Vultur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.